라틴어 문장 검색

Sicut enim artifex faciendae rei formam mente praecipiens mouet operis effectum et quod simpliciter praesentarieque prospexerat per temporales ordines ducit, ita deus prouidentia quidem singulariter stabiliterque facienda disponit, fato uero haec ipsa quae disposuit multipliciter ac temporaliter amministrat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XI 2:10)
Et cum radix humane propaginis principalis in oris orientalibus sit plantata, nec non ab inde ad utrunque latus per diffusos multipliciter palmites nostra sit extensa propago, demumque ad fines occidentales protracta, forte primitus tunc vel totius Europe flumina, vel saltim quedam, rationalia guctura potaverunt.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 50:2)
Multo atrocius et multipliciter magis a septentrione venientem * * *.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 1:2)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
omnibus ante pedes posita est sua cuique vetusta arula.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권77)
"adpone porris religiosas arulas, venerare acerbum caepe, mordax allium."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1103)
iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:1)
et locum multipliciter, in civitate tyrannis assueta an libera semper, in arce an domi;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VII 186:1)
postremo iste est ille, carissimi, cui in tenebris ergastularibus constituta multipliciter obserata barbarici carceris divinitus claustra patuerunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 20:1)
atque in eodem fano et altare haberet ad sacrificium Christi, et arulam ad uictimas daemoniorum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XV.6)
Ita Christianitatis uestrae integritas circa sui conditoris cultum fidei est ardore succensa, ut longe lateque resplendeat, et in omni mundo adnuntiata uestri operis multipliciter referat fructum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XVII. 1:5)
qui inter multos, quos ordinauit antistites, etiam Gebmundo Hrofensis ecclesiae praesule defuncto, Tobiam pro illo consecrauit, uirum Latina, Greca, et Saxonica lingua atque eruditione multipliciter instructum.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VIII. 1:14)
Nam iamdudum in lege scriptum audierat, Dominum decimam sibi multipliciter redditurum promisisse atque fideliter servasse, decimamque sibi multipliciter redditurum fuisse.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 99 104:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION